|
|
|
Neoptolemus
quidem apud Ennium " philosophari sibi " ait " necesse esse, sed paucis;
nam omnino haud placere ". Ego autem, Brute, necesse mihi quidem esse
arbitror philosophari; nam quid possum, praesertim nihil agens, agere
melius ? sed non paucis, ut ille. Difficile est enim in philosophia pauca
esse ei nota cui non sint aut pleraque aut omnia. Nam nec pauca nisi e
multis eligi possunt nec, qui pauca perceperit, non idem reliqua eodem
studio persequetur. 2 Sed tamen in vita occupata atque, ut Neoptolemi
tum erat, militari, pauca
ipsa multum saepe prosunt et ferunt fructus, si non tantos quanti ex universa
philosophia percipi possunt, tamen eos quibus aliqua ex parte interdum
aut cupiditate aut aegritudine aut metu liberemur; velut ex ea disputatione
quae mihi nuper habita est in Tusculano, magna videbatur mortis effecta
contemptio, quae non minimum valet ad animum metu liberandum. Nam qui
id quod vitari non potest metuit, is vivere animo quieto nullo modo potest;
sed qui non modo quia necesse est mori, verum etiam quia nihil habet mors
quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi praesidium ad beatam
vitam comparat. 3 Quamquam non sumus ignari multos studiose contra esse
dicturos; quod vitare nullo modo potuimus, nisi nihil omnino scriberemus.
Etenim si orationes, quas nos multitudinis judicio probari volebamus (popularis
est enim illa facultas, et effectus eloquentiae est audientium adprobatio)
sed si reperiebantur non nulli qui nihil laudarent, nisi quod se imitari
posse confiderent, quemque sperandi sibi, eumdem bene dicendi finem proponerent,
et cum obruerentur copia sententiarum atque
verborum, jejunitatem et famem se malle quam ubertatem et copiam dicerent,
unde erat exortum genus Atticorum eis ipsis qui id sequi se profitebantur
ignotum, qui jam conticuerunt paene ab ipso foro inrisi - |
|